Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Atilius Pavesi,

Birotarius Pavesi centenarius

Atilius Pavesi, qui multos abhinc annos in Argentina vitam degit (nunc in gerontocomio cuiusdam oppidi prope Bonaeropolim siti), heri centesimum annum explevit. Non modo propter eius aetatem hac mentione brevissima is dignus est, verum etiam quia in certaminibus Olympicis, quae anno 1932 in Californiana urbe Angelopoli habita sunt, duo aurea nomismata, sicut birotarius victor, est adeptus. Praeterea inter omnes et mulieres et viros, qui illiusmodi praemiis Olympionicis honestati sunt, senior est Atilius. Eius autem neptis, Regina nomine, dixit in avi mente semper vivam esse memoriam oppidi 'Caorso', quod a Placentia haud multum distat. Eo enim in oppido Kal. Oct. a. 1910 natus est Atilius.

Plura Italice: http://tinyurl.com/3ae47ut

et Anglice: http://tinyurl.com/32szn4j

Scripsit Victorius Ciarocchi