Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De humanis iuribus in SinisLiu-

De humanis iuribus in Sinis

Liu-Xiaobus nuper praemio Nobeliano honestatus est, quod nobis ansam praebet ut de iuribus humanis in Sinis parum meditemur; imprimis dicendum est facilius nos de hac re loqui quam agere posse; multae organizationes non gubernativae, quae in iuribus humanis incumbunt, iam in Sinenses auctoritates tela iecerunt.

Tamen historia nos docet democratiam nunquam apud Sinenses fuisse, factionemque communisticam, quae nunc rempublicam manu ferrea tenet, iam diu civibus lucrum undecumque sit acceptum sub gravissimis poenis prohibuisse; postea vero abhinc fere decennio lucrum permisit et inceptis oeconomicis favit, adeo ut in praesentiarum commercium Sinense cum reliquo orbe terrarum continuo crescit; inde libertas laborandi etiam bene se habet et Sinenes alii satis ditescunt alii minus, sed plerique materialiter progrediuntur.

Gubernatores quidem Sinenses non ignorant libertatem politicam a libertate oeconomica serius ocius postulari, diesque igitur veniet ubi motus civilis pro libertate politica sustinere non poterunt et democratiam ipsorum Sinensium opera conditam confirmatamque denique videbimus.

Non est obliviscendum aetatem Sinenses suis modis non nostris metiri, ita ut scire non possimus quando libertas politica florescet; interim Liu-Xiaobus in vinculis coniectus vir strenuus a nobis omnibus salutandus est, qui politicam libertatem poposcerit antequam oeconomici fructus  suo tempore maturescerent.

Scripsit Paulus Kangiser