Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De Angela Merkel et Muslimis

De Angela Merkel et Muslimis

Angela Merkel, cum opinata esset coeptum multiculturale in Germania omnino esse inutile, controversiam haut leniter commovit. Muslimi in Germaniam magis in dies migrant atque suos dissimiles mores important, adeo ut non pauci horam in eos agendi iam pervenisse putent, et linguam non  solum ipsorum sed etiam Theodiscam moresque occidentales colere cogantur; contra sunt qui credant eos esse in Europa sane accipiendos libertatemque eis praebendam ne cultui civili Europaeo inviti favere
debeant; inde bifrons altercatio oritur.

Christianus Wulff Praeses Germanus aliter quam Merkel sentit, nam mense
Octobre incipiente affirmavit Christianismum Germaniae participem profecto esse itemque Iudaeismum at nunc Germaniae quoque participem Islamismum; at multi concives hac re sollicitantur. Angela Merkel postea quam affirmaverit immigrantibus cultum civilem moresque Germanos esse colendos necnon linguam Theodiscam discendam, mutavit opinionem et in Christiani Wulff sententiam partim se contulit et declaravit Muslimos Germaniae participes esse et meschitas iam inesse in agri oppidorumque conspectu. Auctoris commentarius: Europa videtur negare se radices Christianas habere, nam nihil de hac re in proposita Constitutione Europaea statutum est; itaque deficiunt mores, qui possint prae Muslimis apponi, ita ut immigrantibus culturales portae omnino non pateant; inde politicae dissensiones inutiles eveniunt, nisi historiae memores fiant; multa tamen non politice sed philosophice et historice de his rebus possunt legi vel in Melissa (N.131,2006) a Gaio Licoppe scriptum ³De deo capto² et ibidem a Volfgango Jenniges, ³Ad Gaium de deo capto² (N.134,2006); vel in opera Thili Sarrazin (³Germania dissolvitur²), de qua in Ephemeride iam retulimus; his accedit diarius Chiliensis El Mercurio diei 18 Octobris huius anni.

Scripsit Paulus Kangiser