Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Restrictio oeconomica in Britannia

Restrictio oeconomica in Britannia

Necopinatum Gubernationis nuntium Britanni audiverunt: expensas publicas 81 millies milibus librarum legitimarum (sterling) minutum iri; ex eo instat periculum ut oeconomica actuositas etiam decrescat, quod quidem Gubernationi non convenit neque ipsis Britannis; tamen ex eo quoque exspectatur ne maiorem restrictionem, quam ea quae iam acta est, futuram agere oporteat.

Status autem Uniti aliter quam Britannia acturi videntur, qui expensarum publicarum minutionem non patientur et lacunam fiscalem, quae nunc adest, Gubernatio sustinebit aut forsitan augebit, eo consilio ne oeconomia e monetali restrictione denuo recedat.

Ex his duobus oeconomicis propositis quid eveniat attente vigilandum est; proventum aut damnum utrique nationi post aliquot menses manifeste videbimus.

Fons: El Mercurio 23 Oct. 2010

Scripsit Paulus Kangiser