Annus
2 0 1 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De litibus gregalibus (

De litibus gregalibus

(Class actions)

Primo in Statibus Unitis deinde in Brasilia et aliis nationibus ortae sunt actiones gragales, quas multi  actores uno iudicio deferunt in unum venditorem a quo rem vitiosam acceperint, sive in unum servitorem, qui mercede conducta emptoribus aliquam operam parum utilem atque suddole fecerit; idcirco emptores sive actores in hac lite consumptores putantur quia de rebus venalibus, quae consumuntur vel de servitiis, quae pro consumptoribus pretio aguntur lis delata est.

Non immerito hae lites fieri coeperunt cum  plurimae res venales vili pretio ab eadem officina mendose editae venditaeque essent, adeo ut consumptoribus singulis minime conveniret in venditorem compenstionem perexiguam separatim postulare; inde actio fit gragalis ut uno iudicio, iisdem probationibus, unaque sententia damnum consumptoribus aestimetur et venditor, si iustum sit, condamnetur.

Venditori autem vel servitori potest esse etiam conveniens postulatio gregalis, dum vere damnum accidisset, nam uno iudicio componere litem melius et vilius esset quam separatim lites plurimas.

Attamen omnia a pecuniam avide quaerentibus facile corrumpuntur; sunt advocati qui consumptores provocant ut actionem gregalem constituant in quamdam officinam, quae aliqua mercatura vendiderit, dum mendosa vere aut ficte putetur; inde quoniam officinae dignitas et imago mercatoria est a curatoribus servanda, litis compositio ab advocatis leonina eisdemque fructuosa promovitur, adeo ut ipsa lis interdum etiam occulte eveniat lucrativa, quamvis parva compensatio aperte consumptoribus detur; inde dicitur orta esse quaedam industria litigiosa sive lucrum ex litibus immodicum.

In iis nationibus ubi hae lites legibus nondum statutae sint, antequam hae actiones gregales a legislatoribus accipiantur, curandum est bene perpensis regulis iudicia temperare, ne officinae venditoresque iniuste condamnentur neve  consumptoribus aequa compensatio auferatur.

Scripsit Paulus Kangiser