Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Vivetne Osama?

Vivetne Osama?

Quamvis Praeses Baracus Obama mortuum Osamam nuntiaverit, exstant quaedam de hac re dubitationes vel hae: utrum Osama inermis an in armis necatus sit? utrum victus se captoribus dederit annon?  cur eius cadaver in mare sit statim deiectum? cur vivum non interrogaverint antequam moriretur? an id fecerint? ubinam?  in proxima nave aeroplanigera? in subterraneo praesidio ad securitatem continentalem dicato?

AlCaeda vero ducem mortuum confitetur at id minime refert, nam ubicumque sit Osama vivus aut mortuus, ultionem Septemtrioamericanis totique Occidenti minantur. Si vivus esset penes Septentrioamericanos, id nunquam cognoscemus. Nuntiatur enim  in mare deiectum esse; si id adhuc non esset verum, erit postea profecto.

Una res obstat quin Osama sit vivus:  quod Praeses Obama dixit eum esse mortuum (nisi Praesidem de tota re tum proposita cum acta non fecerint certiorem).

Scripsit Paulus Kangiser