Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Decoctio publica in Statibus Unitis?

Decoctio publica in Statibus Unitis?

Mense Octobri anni 2010 Regimen Britannicum decrevit expensas publicas 81 millies milibus librarum legitimarum (sterling) minui; aliqui putarunt adesse periculum ut oeconomca actuositas decresceret; tamen ex eo factum est ne maior resctrictio oporteret futura.

Status autem Uniti aliter quam Britannia censuit, qui expensas publicas non solum non minuit sed etiam auxit, eo consilio ut oeconomia e monetali restrictione ne recederet.

Ex his duobus oeconomicis propositis evenerunt impares effectus. Britannia adhuc se sustinet. In Statibus vero Unitis his diebus nuntiatum est debitum publicum supra 14 dollarum biliones iam esse, quod pertinet ad maximum quod in ea Natione ex lege toleratur. Thesaurarius Fiscalis Timotheus Geithner parlamentarios democratas atque republicanos certiores fecit rem esse in summo discrimine, indeque oportere maximum debiti legale incrementari, quod quidem republicanorum voluntate eget. Hi tamen non consentient nisi Praeses Obama expensas publicas restringeret. At ea restrictio obstat quominus Obama facilem petitionem habeat in alteram periodum praesidentialem. Consensus vero politicus nisi esset ut maximum debitum incrementetur, Status Uniti debitum publicum futuro mense Augusto iam solvere non poterit et inde in oeconomiam mundanam fortasse maxima clades.

Scripsit Paulus Kangiser