Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

UcraineTEXT

Summi iudices Ucrainiani vexillum communistarum interdicunt

Summi iudices Ucrainiani vexillum rubrum cum falce et malleo, signum communistarum, ostendi vetuerunt, quia constitutioni repugnaret. Ergo vexillum communistarum palam ostendere  non iam licet. quo iudicio lex mense Aprili perlata tollitur, ex qua licebat vexillum victoriae, quod dicitur, quotannis a.d. VII. Id. Maias ostendere, cum victoria de nazistis celebratur. Iudices censuere vexillum rubrum insignibus publicis Ucrainiae alienum esse.

«Istud iudicium omnes Ucrainianos offendit, quorum maiores pro terra nostra pugnaverunt», dixit Eugenius Zarkow, praeses Partium Communisticarum.

Sed nationalistae legem modo sublatam , qua vexillum rubrum veluti signum victoriae laudatum est, quam populus Sovieticus Bello Patrio Magno de nazistis adeptus esset, semper renuebant.

Scripsit Volfgangus Austriacus