Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Rarum Bolivianorum decretum.

Rarum Bolivianorum decretum

Evo Morales Praeses Bolivianus nuper decrevit ut vehicula motoria praesertim autocineta ex Chilia rapta possint ab emptoribus in Bolivia legitime teneri.

Res ita plerumque fit:  Chilienses fures in regione septentrionali autocineta furantur et cuidam mercatori Boliviano vendunt; is confinia clam in suam patriam transgreditur; ibi parvo pretio vendit quod illegitime accepit. Emptores Boliviani unde merces veniant certe sciunt, quia introductores palam originem Chiliensem nuntiant; crebra et frequentia emporia aperte de re aguntur et facile nova vehiculi documenta vili pretio comparantur, adeo ut vehiculorum milia ad 85 nemo neget esse introducta. In regione vero septentrionali Chiliensi vehicula non nova sed partim detrita possunt ex Asia vel Septentriomerica vel aliunde  importari.

Vehicula a Bolivianis eo modo empta ex decreto praesidentiali in legitimam formulam rediguntur, dumtaxat ante diem 11 mensis Iulii documenta redacta sint.  Chilienses qui hanc noxam passi sunt et vehiculum amiserunt, nullam habent spem recuperandi.  Insuper milites ad 15 Boliviani qui vehiculorum ducendorum causa in fines Chilienses erant ingressi et  ibidem intercepti,  in suam patriam post biduum  revertendi potestatem sunt donati. Haec omnia quamvis difficile crederes vere nunc accidunt.

Scripsit Paulus Kangiser