Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Otto Habsburg mortuus est

Otto Habsburg mortuus est

Otto Habsburg, Caroli postremi Austriae imperatoris filius, Lunae die XCVIII annos natus Pochingae, in oppido Bavarico, de vita decessit. In eius memoriam quattuor omnino sacra procurabuntur: primum Pochingae, deinde Monachi et Mariacellae, denique postridie Id. Iul. Vindobonae; deinde una cum uxore Regina sepulcro imperatorum Habsburgensium (scil. “Kapuzinergruft”) condetur.

Sed cor eius, ut apud Habsburgenses erat mos, separatim sepelietur. Quae sepultura a.d. XVI. Kal. Aug. fiet in monasterio Hungarico Pannonhalmano.

Habsburg, qui per XXXI annos „Unioni Paneuropaeae” praeerat, tranquille decessisse dicitur. Septem relinquit natos, XXII nepotes, duos pronepotes. Pater familias nunc est Carolus Habsburg-Lothringen, qui de patre mortuo haec dixit: »Pater meus erat vir summa auctoritate. Virum vere Europaeum amittimus, qui plurimum in omnibus rebus apud nos potuit.»

Habsburg, qui per XX annos legatus ab Unione Christiana-Sociali (CSU) ad Conventum Europaeum mittebatur, obstinate studebat, ut civitates socialisticae, quae sub dicione Unionis Sovieticae fuissent, facultatem haberent de se ipsae deliberandi, deinde, ut post communismum interitum quam primum Unioni Europaeae asciscerentur. Praeterea auctor fuit famosi „Convivii Paneuropaei“, quod dicitur, in quo plus DC cives Rei Publicae Germanicae Democraticae trans confinium in Austriam fugerant.

In Austria ipsa Habsburg diu non erat gratus, praecipue partibus Socialisticis, qui nescioqua de causa timebant, ne imperium restitueret. Nostris autem temporibus Habsburgenses rei publicae Austriacae reconciliatos esse apparet: quin etiam magistratum in re publica petere iis licebit.

Scripsit Volfgangus Austriacus