Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

I.

Amadeus Montemaggi mortuus est

Nudius tertius Arimini, qua in urbe anno 1923 natus erat, mortuus est Amadeus Montemaggi. Qui multos annos incubuit in proeliorum studium, quae maxime aestate et autumno anni 1944 prope 'Lineam Gothicam Adriaticam' commissa sunt Germanicum exercitum inter et magnas instructasque Britannorum Americanorumque copias. Et quamvis Italos milites tectos, qui Italice 'partigiani' dicuntur, tunc sit Amadeus secutus, is tamen in suis libris conscribendis numquam praeiudiciis politicis obnoxius fuit, quin immo virtutem hostium, id est Germanorum militum, semper aequo animo perpendit ac laudavit etiam adversus alios historicos Italos, qui libros quosdam minime ad historiae fidem observandam composuerant. Breviter: paucissimi historici exstiterunt, quippe qui ea proelia tam accurate tantisque documentis fulti descripserint, sicut per triginta et amplius annos fecit Amadeus, cui noti erant omnes illius 'Lineae Gothicae' loci, ad quos defendendos aut occupandos eā aestate milia et milia militum vitam amiserunt.

Scripsit Victorius Ciarrocchi