Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Untitled

De discordia inter Lithuaniam et Austriam orta

Michaelis Golowatow, qui a Lithuanianis sceleris bellici accusatur, cum in aeroportu Vindobonensi comprehensus esset, a magistratibus Austriacis paulo post dimissus est. Lithuaniani de ea re adeo sunt indignati, ut legatum suum Vindobona revocarent. Quin etiam sunt, qui suspicentur Austriacos Russis urgentibus homini sibi inviso, qui anno MCMXCI Lithuania in libertatem se vindicante cohorti cuidam Russae praefuit, pepercisse. Quod quidem magistratus Austriaci vehementer negabant; immo affirmant libellum a Lithuanianis missum tam incertum fuisse, ut causa illum retinendi non sufficeret. Ceterum se exceptione data ei legi non esse obstrictos, qua homines criminis insimulati  tradi iubeantur, dummodo facinus ante annum MMII factum fuerit. Quam sententiam etiam Viviana Reding, cui in Unione Europaea res iudiciales sunt commissae quamque Lithuaniani in ea re adierant, probavit. Praeterea mirum est, qui potuerit fieri, ut Golowatow iam antea in nonnullas civitates Schengenianas iter fecerit neque Lithuaniani eum comprehendere temptaverint.

Scripsit Volfgangus Austriacus