Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Etiam Melitensibus divortium facere nunc licet

Etiam Melitensibus divortium facere nunc licet

Praeter insulas Philippinas et civitatem Vaticanam nusquam in orbe nisi in Melita divortia adhuc erant vetita. Sed mense Maio Melitenses suffragia tulerunt, ut divortia lege sancirentur. Populi sententiam magistratus se secuturos polliciti sunt, quamvis et Laurentius Gonzi primus minister et ecclesia catholica antea censuissent legem non esse mutandam.

Tamen longe maxima pars legatorum popularium censuit, ut lex mutaretur. Quae valebit, cum Georgius Abela praeses civitatis eam subscripserit.

Quamquam coniugibus inter se discedere adhuc licuit, tamen difficile erat novas facere nuptias, quia opus erat, ut ecclesia prius matrimonium antea aboleret.

Scripsit Volfgangus Austriacus