Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Helicopterum Americanorum in Afghania  deiectum  est.

Helicopterum USAe in Afghania deiectum est

XXXI milites Americani perierunt, cum helicopterum eorum in Afghania orientali praecipitaret. In quibus fuerunt XXV milites ad cohortem specialem pertinentes, cui nomen “Navy SEAL”; quae cohors paucis abhinc mensibus Osamam Bin Laden interfecerat. Eodem casu VII quoque milites Afghanos perisse Hamid Karsai, praeses Afghaniae, dixit. Ex qua re summum se capere dolorem Baracus Obama collegae suo affirmavit.

Numquam antea hoc bello Americani sociique eorum uno casu plus militum amiserunt. Talibani declaraverunt helicopterum a semet ipsis esse deiectum. Quod socii scilicet non comprobaverunt; tamen quosdam hostium impetus concesserunt. Hoc proelio VIII quoque Talibani occidisse dicuntur.

Praeses Obama tot milites perisse maerens dixit se pro familiis occisorum precari. „ideo illi militabant“, inquit, „ ut nobis liceret in pace ac libertate vivere.“ Etiam Andreas Fogh Rasmussen, secretarius generalis NATOnis, tantam iacturam dolens societatem affirmavit, quae NATOni cum utroque populo esset.

Hoc bello mille fere sescenti adhuc milites Americani occiderunt. Ab initio huius anni copiae sociorum XV aeronaves vel helicoptera amiserunt.

Interim in provincia Helmand incursionibus aereis octo cives Afghani perierunt, in iis mulieres puerique. A mense Ianuario usque ad mensem Iunium hoc anno octoginta fere cives impetibus sociorum occisos esse Nationes Unitae nuntiaverunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus