Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Untitled

“Kantharus” latine idem est ac “Kantharos” graece sed...

… temporibus praetereuntibus aliud significavit.

“Kantharos” poculum graecum erat duabus ansis praeditum. Constat multos Graecos, inopia impulsos, ad Italiae meridionalis litora appulisse et ibi multas colonias condidisse. Inter eas Metapontum sine dubio clara fuit. Huc Graeci sermonem, artes, deorum cultum, modum vivendi atque rem publicam administrandi secum tulerunt atque servare conati sunt. Locorum incolae, coniuncte cum Graecis viventes, eorum vasa imitati sunt, etsi minus prospere; vasorum nomina latine transtulerunt …Kantharos - Kantharus.

Non multum abest a Metaponto parva urbs Mons Caveosus, cuius in sermone verbum “kantharus” exstat … sed aliud significat: vasum cylindratum, quo eius incolae abhinc multos annos ad corporis necessitates utebantur, cum cloacalia retia deerant. Vas, de quo loquimur, etiam “avunculus Josephus” appellabatur (scire nefas). Verbo “kantharo” quoque utebatur saepe siquis iniuriam cuidam ferebat “kantharus es!”.

Alternis diebus autem necesse erat kantharum vacuefacere. Noctu per vias quidam transibat plaustrum ducens, in quo dolium erat; mulieres (earum officium erat, heu!), tubae sonitu excitatae, ad currum kantharos gerentes appropinquabant. Plaustrarius, ad mulieres conversus, haec dicebat :”mihi vas date!”. …sed, scire oportet, loci sermone “vas” significat etiam “basium”. Kantharo vacuefacto, mulieres contra ad plaustrarium conversae: “Placuitne tibi vas quod dedi?” Plaustrarius, officio peracto, dolium extra urbem vacuefaciebat. Mulieres, ne de tristi officio plane dicerent, his verbis utebantur “ad violas colligendas ire”. Nostris temporibus quoque kanthari in usu sunt, sed flores fragrantes vel umbrellas pluvia madidas excipiunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus