Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

<h1>Lysistrata Atheniensis ad vitam in Africa rediit</h1>

Lysistrata Atheniensis ad vitam in Africa rediit

Lysistrata mulieris imago est quae, causa paci favendi, sexu utitur.

Aristophanes, Atheniensis comoediarum scriptor, illis temporibus vixit (V-IV saec. a. C.) cum Graecia vehementer bellis externis et intestinis perturbabatur. Quae omnia scriptor spernebat, magnis laudibus autem pacem, industriam, animorum serenitatem, mulierum ingenium et sagacitatem efferebat. Lysistrata (Graece a duobus verbis originem trahit: lýo solvo stratós exercitus) primas partes agit in eiusdem nominis comoedia; bello exardescente inter Athenas et Spartam, harum urbium mulieres vocat simulque statuunt a sexu se abstinere donec viri belli finem faciant. Quod evenit.

Abhinc paucos dies tribus mulieribus maximum praemium (Paci Nobel) delatum est, quae summis viribus paci faverunt:

Tawakkot Karman (ex Yemen, in imagine inferiore ostenta), quae pro mulierum progressu propugnavit ita ut paribus condicionibus tandem aliquando cum viris vitam agant; Ellen Johnson Sirleaf et Leyman Gbonwee (ex Liberia), quae belli intestine finem fecerunt, pluribus iam vulneratis et interfectis; quarum altera (Sirleaf), prima mulier in Africa, Liberiae Praeses creata est; altera (Gbowee) nova Lysistrata appellate est. Quare? Cum bellum intestinum magis quam decem annos produceretur, permultas mulieres exhortata est ut praecationes peragerent, cibo et sexu se abstinerent (sicuti Lysistrata in Aristophanis comoedia agit). Praecationes et abstinentiae feliciter evenerunt!

Utinam mulierum ingenia ubicumque pluris existimentur! Estne sexus abstinentia in viris maioris momenti quam ratio? Haec quaestio dubitationem affert.

Scripsit Dominicus Caveosanus