Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Saudiarabia  Iraniae  minatur

Saudiarabia Iraniae minatur

Cum patefactum esset Iranianos legato Saudiarabico in urbe Washington, Adel Al-Jubeir (photographemate supra monstrato) insidias paravisse, Saud al-Faisal, minister rerum externarum, minatus est Iranianos pro omni re infesta punitum iri. Responsum, quod Iranianis daturus esset, aptum fore, praesertim cum gubernatores Iraniani identidem caedes paravissent aut perturbationes fecissent. Pro certo se habere gubernatores Iraniae auctores insidiarum fuisse; se numquam credidisse illos eo progressuros. Tamen non primum esse factum, ut Iraniani rebus Arabicis se immiscerent. Sed eos irritos fore, si terrore uterentur, ut rationes internationales corrumperent. At Iraniani vehementer negant se insidiarum participes fuisse. Tamen Mahumetus Khatami, pristinus praeses Iranianus, Mahumetum Ahmadinejad, successorem eius, hortatus est, ut caveret, ne Americanis causam interponeret Iraniae aggrediendae. Quod autem Civitates Unitae Iraniam punire vellet, nihil esse nisi coniurationem moderatorum CUAe, qui crederent eam rem in electione praesidiatus sibi emolumento fore.

Scripsit Volfgangus Austriacus