Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Dexterani et siniestrani

Dexterani et siniestrani

Multos annos abhinc orbis terrarum in dexteranos et siniestranos politice divisus est; non solum hi inter se differunt, sed etiam qui in utraque factione militant non omnes idem sentiunt; liceat vero iocandi gratia aliquas differentias numerare.

Dexteranus arma ignifera si displiceant, non emit; siniestranus autem arma, quod sibi displiceant, reliquis vetat.

Dexteranus qui est vegetarianus carnem non comedit; siniestranus autem, qui est vegetarianus, contra alimenta quae proteinum animale continent passim et vehementer arguit.

Si quis dexteranus est homosexualis vitam suam tranquille degit; si est siniestranus, homosexualitatis virtutem bonitatemque apoligetice praedicat, honorem poscit et heterosextuales homofobicos saepe appellat. Dexteranus cum sit atheus neque ecclesiam nec sinagogam nec meschitam adit; sin autem siniestranus, signa sacra ab scholis et nosocomiis prohibet  nec Dei nomen audire usquam patitur.

Dexterano si pecunia eget summis viribus laborat et quantum possit debita solvit; siniestranus vero gubernationem, mercatores, rempublicam, capitalismum, mundializationemque culpat, stipendiaque ab aerario publico postulat.

Dexteranus haec cum legit fortasse subrideat et cum amicis commentetur; siniestranus vero fortasse irascatur et contumelias proferre incipiat.

Scripsit Paulus Kangiser