| Cavete apes!
 Cavete apes!Rosarii, in urbe Argentinensi,  senex
annorum 63 ab apibus mortuus est in sepulcreto, ubi funus
habebatur;  apiarium autem latebat in eo loculo in quo
feretrum inclusum iri.   Apes quoque alterum virum
graviter  vulnerarunt et reliquos ad 25 propinquos, qui in
funere intererant, fugere coegerunt;  in his erat biocolyta
qui animos eorum sedavit;  denique iudex a propinquis
rogatus  siphoniarios qui apes redigerent protinus
vocavit;  interea feretrum quod  muliebre cadaver
continebat, insepultum permansit. Scripsit Paulus Kangiser 
     
 
 |