Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Alda Merini

Alda Merini

Alda Merini fuit Itala poëtria: quae nata erat anno 1931 et mortua est anno 2009 Mediolani. De adulescentia poëtriae non multa scimus, sed certi tamen sumus eam puellam admodum studiosam fuisse. Dicebat: “… Quia studium fuit semper mea pars vitalis”. Amabat canere clavichordio.

Anno 1947 apparuerunt morbi notae et Alda Merini per unum mensem mansit in valetudinario “Villa Turro”. Postea Merini scripsit “Gibber” et “Lux”, carmina edita in “Anthologica carminis Italici aetatis nostrae” anno 1950. Poëtria scripsit etiam prosaicam orationem et non solum versus: “Delira portae proximae”. Edita sunt anno 1962 “Es Pietro”, carmina dedicata medico Pietro De Paschale.

Postea incipit difficile certum temporis spatium silentii et solitudinis quia Merini penetravit in “Paolo Pini”, nosocomium insanorum curationis.

Merini perrexit scribere carmina. Fieri non potest ut referantur carmina Aldae Merini in indicem, quia poëtria miscuit carmen et animam in unicam formam.

Carmina Aldae Merini probata sunt iuvenibus. Enim, “Carbonifero”, globus musicus, excepit carmen “Pax” musicis notis.

Pono vinculum cantici:

http://www.youtube.com/watch?v=IapzzmPK2WA

Pax

Pax effluit ex corde

et nonnunquam fit cruor,

tuus amor

nonnunquam tangit me

et postea fit horrenda res

mors hic in meis tergis,

ut puer plenus famis

qui petit lumen et ambulat.

Efficere ut puer ambulet

est res simplex,

terribile est adferre homines

ad pacem,

qui morti satisfaciunt

ubicumque,

ut ori esurienti.

 

Scripsit Rosanna Scialdone