Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Autocinetum in mari!

Autocinetum in mari!

Antofagastae, urbe portuaria, in Chilia, Angelica Castro, mulier 35 annorum, dum examinabatur ut licentiam regendis autocinetis haberet, ob periculum excitata, quanvis ab examinatore vehiculum frenare iussa sit, acceleratorium pressit atque de mole 4 metrorum in mare autocinetum coniecit, postquam mercatores piscatoresque, qui ibi erant, paene collisit. Examinator ut potuit exiit atque ad oram tranavit. Ipsa vero, cingulo securitatis alligata, exire non potuit et moritura esset nisi Barbara Villarroel, conchiliorum venditrix, in aquam immersa ex vehiculo mulierem extraxit. Illa heroina dixit se ita fecisse quoniam mulieri, quae ex vehiculo exire palam omnibus non poterat, nemo auxilium attulit. Autoraedariae vero licentia est profecto denegata, tamen in aliam diem examen denuo adire poterit. Quod insolitum videtur.

Scripsit Paulus Kangiser