Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cuba et famis periculum

Cuba et famis periculum

Multi putant Adamum et Hevam fuisse Cubanos, nam nudi ambulabant, calceis egebant neque omnes fructus comedere poterant, atque iussi erant ut crederent in Paradiso vitam suam degere.

Sub hoc facete dicto dura veritas iacet. Democratia enim non est perfectum systema politicum, sed apte moderata potest multa omni genere bona civibus dare.  Alimentorum vero penuria non a siccitate vel aquarum inopia sed a republica inconsulte gesta oritur; verae democratiae nullam omnium escarum penuriam sunt passae, quia gubernatores, cum opinandi libertas habetur, a civibus certiores facti continenter sunt de causis ac periculis a quibus penuria et reliqua mala evenire possent. Itaque respublica tota, et gubernatores et concives, una de periculis inminentibus disserunt et quoad liceat consentiunt rectaque consilia plerumque capiunt; ubi enim gubernator nullos participes habet sed ipse ex suorum sententiis unus decernit,  facile accidit ne remedia periculis inveniantur et denique eatur in exitium.

Democratia erit prospera dum cives a gubernatoribus audiantur (Roll et Talbott, 2003); dictatores autem sive tyranni aliorum opiniones praesertim adversas constrictas habere volunt. Cuba ubi nulli cives sententiam rogantur et ab uno duce eiusque fratre iam annos 50 gubernatur, nisi ab Unione Republicarum Socialistarum Sovieticarum olim et nunc, ut videtur, ab Hugone Chávez auxilio fruita sit, multis rebus caruisset et quidem victu, quippe in ea insula periegetae cauponas adeunt, ubi insulanis non licet ingredi.

Nuper vero compertum est rem publicam paternalistam Cubanam non posse omnes suos filios alere et aliquot civibus mercedem subsidiaque paulatim negare atque imperare ut ipsi victum a privato labore accipiant. Cubani gubernatores nisi agnoscant opinandi et mercandi libertatem esse progressionis instrumentum, duram vitam suis in crastinum dabunt incolis.

Fontes: Roll, Richard and Talbott, John: Political freedom, economic freedom and prosperity, Joournal of Democracy, july 2003); Varii auctores: Recetas de Libertad en tiempos inciertos, edidit (Hisp.) Claudia Hernández, Libertad y Desarrollo, 2011 (chernandez@lyd.org).

Scripsit Paulus Kangiser