Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

AXIS PACIFICUSMeridae in oppido Mexicano,

Axis Pacificus

Meridae in oppido Mexicano, recentiore die 5 mensis Decembris, Praesides Columbianus et Chiliensis et Mexicanus et Rerum Exterarum Minister Peruvianus (nam Praeses Humala apud suos permansit quia in Peruvia grave operistitium habebatur) coetus egerunt ut Oceani Pacifici consociationem conderent - Axis Pacificus placuit nominari- eo consilio ut ampla inter eosdem negotia agerentur, vectigalibus telonialibus imminutis, adeo ut anno 2020 vel 2025 nullis vectigalibus mercaturae trans eorum fines veherentur.

In consociationis vero propositis etiam postulatur ut merces ex his quattuor nationibus in alias terras facile atque expedite sine scriptocratia mittantur. In mercibus igitur exportandis ita erit agendum ut non ex singulis sed ex his quattuor nationibus velut ex ea una consociatione ortae merces viderentur. Praeterea repraesentantes et sedes commerciales in aliis terris sive regionibus communes habebunt. Haec omnia exportationibus in amplos mercatus vel Sinensem favent. Horum autem quattuor nationum periegetis dabitur visa communis (sive systhema translimitale) quod quidem nagotiatorum transitum et fovet.

In illo coetu in Merida habito etiam repraesentantes Panamenses interfuerunt, quae natio nondum in consociatione est accepta nam maluit ad tempus rem considerare et speculari quo hae sermocinationes tendant; itaque Panamae statum observatorium interim dederunt. Tandem mense Iunio anni 2012 in Chilia novus coetus habebitur ut proposita et consilia minutatim litteris detur et sanciatur. Panamenses etiam aderunt et fortasse alii.

Scripsit Paulus Kangiser