Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Iudaei orthodoxissimi tumultus faciunt In urbe Bet Shemesch Israeles orthodoxissimi reclamationibus vetitis tumultus fecerunt

Iudaei orthodoxissimi tumultus faciunt

In urbe Bet Shemesch Israeles orthodoxissimi reclamationibus vetitis tumultus fecerunt lapides in vigiles publicos conicientes, receptacula purgamentorum incendentes commeatumque impedientes. Ex quibus tres comprehensi esse dicuntur. De urbe Bet Schemesch nuperrime passim nuntiatum est, cum unus ex orthodoxissimis discipulam conspuisset, quia parum honeste vestita fuisset. Quae res etiam ab hominibus religiosis vehementer vituperata esse dicitur. Iudaei orthodoxissimi iam pridem poposcerunt, ut viri a mulieribus in publico seiungerentur. In vicis eorum tabulae reperiebantur, per quas mulieres ante synagogam ambulantes crepidine opposita uti iubentur. Praeterea eas in vehiculis publicis in locis posticis sedere et in tabernis, cum ad arcam venirent, agmini proprio se immiscere debere. Simon Peres, praeses Israelianus, interim cives hortatus est, ut pro aequitate periclitante reclamarent.

Scripsit Volfgangus Austriacus