Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Gysi:

Gysi: Socialismus, non communismus nobis appetendus est

Gregorius Gysi, qui legatis factionis sinistrae in concilio foederali Germanorum praeest, sententiam Gesinae Lötzsch, praesidis eius factionis, non probavit dicens factionem sinistram id contendere, ut socialismus democraticus efficeretur. Se debere eos respicere, qui , cum communismi mentio fieret, de Iosepho Stalin aut de muro Berolinensi cogitarent. Quamobrem vocem communismi in edicto a factione proposito non contineri. Gysi "nobis respiciendum est" inquit, "quid homines de ea re sentiant. Si aliter ageremus, erraremus."

Tamen maximi momenti esse factionem multorum communistarum meminisse, qui a nazistis interfecti essent.

Gesina Lötzsch in actis diurnis „Junge Welt“ nuper dixerat "Vias ad communismum pertinentes factionem invenire non posse nisi temptando et proficiscendo, sive regiminis participem sive regimini esset oppositam." Tamen et Lötzsch in eo nuntio dixit socialismum democraticum sibi appetendum esse.

Quae Gysi parum apte dicta arbitratus est: "Nescio an plura de ea re scribere debuerit", inquit, "neque enim nobis scelera praeterire licet, quae nomine communismi commissa sunt. Tamen ipse communismus, si Carolum Marx sequimur, iustissimam atque humanissimam civitatem efficere potest."

Voces a partibus CSU de factione sinistra vetanda emissas Gysi ut insanas repudiavit; partes sinistras democratiae magno esse usui.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus