Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Seditio in Tunisia exorta in dies augetur

Seditio in Tunisia exorta in dies augetur

Tumultus in Tunisia adeo augebantur, ut XXIII adhuc homines regimini reclamantes vitam amitterent.

Timendum est, ne numerus victimarum in dies crescat, cum vita multorum, qui graviter vulnerati sint, summo in discrimine sit.

Ex tribus fere septimanis civitas Tunisiana gravibus tumultibus labefactatur omnium rerum desperatione , quae ipsam iuventutem omni spe operae adipiscendae deiectam invaserat. In tanta desperatione quin etiam fuere, qui se ipsi coram incenderint.

Ii, qui regimini oppositi sunt, gubernatoribus vitio vertunt, quod milites advocaverint: quibus adhibitis factum esse, ut seditio vix coerceri posset. Se praesidem Ben Ali appellare, ut quam primum armis finem faceret et ius reclamandi respiceret.

Legatio US-americana regimen praesidis Ben Ali, cui civitates occidentales per plus XX annos favere solebant, “Mafiae simile” appellavisse dicitur. Quod cum bellum islamistarum simularet, re vera diurnarios, collegia operariorum, denique omnes, qui regimini oppositi essent, sine ullo scrupulo opprimere.

Scripsit Volfgangus Austriacus