Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Africa Meridionalis  de valetudine Mandelae sollicitatur

Africa Meridionalis de valetudine Mandelae sollicitatur

"Madiba, te amamus! Utinam mox convalescas!" Litteras huius generis, circumdatas manibus chartaceis variis coloribus pictis discipuli Ioannesburgenses saepimento scholae suae affixerunt. Nelson Mandela, ad quem preces eorum pertinent, quique a plebe "Madiba" appellari solet , in nosocomio vicino iacet. Esse inspectiones minime insolitas magistratus affirmaverunt. Sed cum valetudo Mandelae anno superiore ingravuisset, multi cives solliciti sunt, eo magis, quod diurnarii a nosocomio a custodibus prohibentur.

Magistratus interim, quantum fieri potest, contendunt, ut homines sedentur: non esse causam, cur populus sollicitetur; Mandelam senem esse XCII annorum: quod unam noctem in nosocomio degerit, rem esse minime insolitam. Tamen cives de rerum processu certiores factum iri. Fundatio "Nelson Mandela" declaravit vitam eius minime esse in periculo ipsumque esse salvum atque hilarum.

Sed de salute eius dubitatur. Winnie Mandelam, cum tres horas apud maritum suum pristinum commorata esset, lacrimas confundere cerneres.

Iacobus Zuma, qui Mandelae in praesidiatu successit, Iovis die Davosii, in oppido Helvetico, moratus est. Ingravescente Mandelae valetudine Zumam quam primum redire oportebit: permulti enim putant auctoritatem eius imminutum iri, nisi mature adsit, cum Mandela supremam horam obeat.

Scripsit Volfgangus Austriacus