Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

<h2>Evangelii Praeconii abhinc decem annos sunt constituti</h2>

Evangelii Praeconii abhinc decem annos sunt constituti

Romae, mense Frebruario anni 2001, Ioannes Paulus II associationem iuris pontificii cui nomen Evangelii Praeconii, per Consilii Laicorum decretum creavit. Quamquam huius associationis membra sint laica tamen in ea et insunt sacerdotes, atque omnes, laici et religiosi, in missiones apostolicas incumbunt. Praeterea hi Evangelii Praeconii paroecias et Romae et Paulopoli in Brasilia gerunt, atque Vicariatum Apostolicum Sancti Michaelis Sucumbii in urbe Aequatoriana sumpserunt; ibi ab anni superioris mense Octobri, opibus exiguis, tamen missam in sacellis et ecclesiis saepe Christifidelibus celebrant. Per flumen quoque Sancti Michaelis in Amazonicam Aequatoriae regionem iter fecerunt et faciunt indigenas adiuturi; ubique incolae hos Evangelii Praeconios libenter accipiunt.

In temporibus vero Ecclesiae difficillimis hi religiosi et religiosae operam dant quam necessariam ad Evangelium nuntiandum.

Scripsit Paulus Kangiser