Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Michael Gorbatschow octogesimum diem natalem celebravit Michael Gorbatschow octogesimum diem natalem celebravit

Michael Gorbatschow, pristinus praeses Unionis Sovieticae, die natali suo octogesimo moderatores Russos denuo vehementer vituperavit: sub praeside Demetrio Medwedew et primo ministro Vladimiro Putin iura humana libertatemque imminui, quod non tolerandum esset. Gorbatschow, qui „ bellum frigidum“ finiverat, dixit fieri posse, ut civitates armis atomicis carerent, novissimumque foedus armis atomicis minuendis probavit, quod Russi cum Americanis fecerunt. Sed in civitate Russa condicionem socialem esse difficilem, quia pretium victus ac medicamentorum atque energiae usque augeretur.

Michaelem Gorbatschow rem publicam tempore difficili ac concitato administravisse Medwedew dixit; cuius rei se omnes bene meminisse. Putin, qui per litteras gratulatus est, eximium nostrae aetatis gubernatorem eum appellavit, cuius consilia multum ad res in orbe gerendas contulissent. Quod mirum est, cum Putin quondam interitum Unionis Sovieticae „summam eius saeculi cladem“ appellaverit.

In civitatibus occidentalibus Gorbatschow laudatur, quod consilia rationesque eius („glasnost“ et „perestrojka“) totum orbem commutaverint. Sed in Russia  multis invisus est, quod Unioni Sovieticae funus paraverit. Qua de causa Gorbatschow natalem suum Londinii, procul a patria, celebravit.

In Russia etiam nunc inter rerum scriptores et rerum politicarum peritos maxima est dissensio, quantum Gorbatschow re vera valuerit. Cum alii sentiant eum “viam libertatis patefecisse”, alii eum “proditorem atque eversorem” appellant, cuius vitiis erroribusque Unio Sovietica interierit.

Scripsit Volfgangus Austriacus