Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Bill Gates iam non est omnium ditissimus

Bill Gates iam non est omnium ditissimus

Bill Gates (monstratus photographemate supra), per aliquot annos pecuniosissimus ex omnibus, quoniam dollarum 28 milia milionum donavit, nunc primum locum in divitum indice Forbes 2011 amisit. Eius enim peculium non amplius quam 49 milia milionum putatur et nisi largiter donavisset, circa 88 milia milionum ei fuissent. Carolus autem Slim, Mexicanus (monstratus photographemate infra), milia miliones ad 60 cumulavit. Warren Buffet tertium locum inter divitissimis obtinebit, cui milia milionum 47 sunt.

Bill Gates olim proposuit paribus suis ut magnam pecuniae vim vel dimidiam partem operibus philantropicis donarent; at quidam putant egenos non eleemosyna esse iuvandos sed pecunia collocata in negotiis atque inceptis, ubi operarii ex labore pacuniam obtineant; non oportet Sanctum Nicolaum imitari dixit Carolus Slim.

Probe fit ut divites pecuniam egenis distribuant. Id quoque ab auctoritatibus statalibus ad securitatem socialem ex vectigalibus agitur. Auxilium tamen privatum a publico eo difert, quod ex vectigalibus pars non parva in arcis fiscalibus adhaereat; privati vero totam pecuniam egenis dare possunt.

Bill Gates fundationem creavit ad pecuniam distribuendam; haec vero opes administrativas impendet neque tamen impendiosae sint tamquam eae, quae a fisci officialibus in rebus administrativis ob scriptocratiam exhauriuntur.

Scripsit Paulus Kangiser