Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Bellum Civile Eburneanum

Bellum Civile Eburneanum

In Litore Eburneo, terra Africana, mense Novembri cives per suffragia  Praesidem  Allassanem Ouattaram elegerunt, qui fuerat minister primarius. Candidatus autem evictus Laurentius Gbagbo, qui ab anno 2000  Praesidis munere fungebatur, a praesidiatu discedere noluit; itaque utriusque sectatores aperte pugnant, adeo ut ab exteris testibus bellum civile coepisse iudicetur.  Ouattara vero ab Unione Africana, Unione Europaea, Ordineque Nationum Unitarum agnoscitus est Praeses legitime electus; tamen de facto bellum agitur, quod circa 400 mortuos necnon vulneratos effecit. Ouattara adversario suo proposuit  ut vocem Nationum Unitarum vicinarumque nationum exaudiret ne plures Eburneani morerentur petiitque ut pacem tamdem conciliarent.

Hoc bellum etiam oeconomiae nocet sicut bellum Libycum, nam Litus Eburneum caffeam et cacaum maxime prae reliquis exportandi causa producit. Allanus Juppé rerum exterarum minister Francogallus putat mox Laurentium Gbagbo, quem obsidione oeconomica premunt, a potestate quam illicite tenet discessurum esse;  interea incolae Eburneani in vicinam Liberiam emigrant.

Scripsit Paulus Kangiser