Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Non solum de pretio petrolei.

Non solum de pretio petrolei...

Multa quidem evenient e mundi Arabici perturbationibus, non solum de copia petrolei minuenda sed etiam ad res politicas revisandas vel corrigendas.

Nationes enim, quae petroleum totum important, nam puteis petroliferis carent, adductae erunt ut inquisitionibus scientificis novas energeiae fontes inveniant, vi atomica excepta, quoniam clades Nipona, cuius exiliales eventus nondum penitus cognoscuntur, retardationem eo modo afferet, ut electificinae nucleares postea nullae fortasse exstruantur, quod tamen pendet ab securitatis compagine, ut calamitates atomicae vitentur. Inde electificinae thermoelectricae, quae aerem ob combustionem contaminant, atque hidroelectricae, quae magnis stagnis agros amplissime inundant, possint, invitis oecologistis, convenientes videri. Energeia solari et eolica adhuc magni pretii sunt nec possunt omnibus satis electricitatis gignere. Oecologistae iam energeiae ex fonte hidrica vel thermica adversari denuo conantur.

Res ibidem politicae in summo discrimine versantur. Mundus enim Arabicus partim ad maiores libertatis gradus intendit partim violentia et tromocratia utitur. Uter praevaleat ignoratur. Neuter ut videtur democratiam petit, ne ille quidem qui libertatem in Libya postulat. Nationum Unitarum Consilium Securitatis decrevit et supervolandi facultatem super Libyam prohiberi, ne cives insontes a Gaddafi aeroplanis aggrederentur, et simul, pirobolis super sedes Gaddafi militares eiectis, exercitum atque pugnam coerceri; praeterea peditatum sive milites pedestres in terram Libycam perduci vetuit. Maummarius Gaddafi se in deditionem non esse daturum dixit.

Pax igitur armis adepta et armorum metu servata non est firma, nam extremistae vel tromocratae possint aliquas nationes Arabicas a communitate internationali vi armata intercludere; id fieri potest si ex Africa vel proximis terris Muammario Gaddafi armis et militibus auxilium feratur; indeque periculum multis populis instaret.

Reliqui in potentiorum nationum prudentia habemus spem (nam aliter agere non possumus). Harum est pacem omnibus servare.

Scripsit Paulus Kangiser