Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Fortasse non deerunt homines qui,

De Elizabetha Taylor (1932-2011)

Fortasse non deerunt homines qui, cum Elisabetham Taylor nuperrime vitâ functam esse compererint:

<http://tinyurl.com/6avjjsb>

non tantum de eius vita privata, virorum et matrimoniorum plena, disceptare delectabuntur (quod humanum est ac naturale), sed etiam aliquid tritum dicent de fragili gloria humana, quae morti omnia voranti obnoxia est. Sed istiusmodi considerationibus vel partim abs vero non alienis, facile responderi possunt ferme haec: "Sicut aliquid manet etiam florum, qui vel matutino solum tempore suaviter oluerint, et ante vesperis occasum iam languescunt, ita non omnia, quae digna memoratu egerit quisque, semper oblivione pereunt. Nam praestantiora fiunt permulta bona, quoniam ipsa caduca sunt. Haec igitur ipsorum condicio haud parum emolumenti addit eis rebus, quas homines- iure aut immerito, est alia quaestio- admodum aestimare soleant" (ferme haec de Silvana Mangano, pulcherrimâ feminâ et actrice cinematographicâ, quae anno 1989 nondum sexagenaria mortua erat, scripsit Alfredus Todisco die 16 Dec. 1989 in actis diurnis q. i. 'il Resto del Carlino', p. 10). Atque eadem verba fortasse etiam de Elisabetha dici possunt, quamquam nonnullos abhinc annos ipsa, variis morbis adfecta, non iam tam pulchra venustaque erat ut antea. Sed eundem in oculis fulgorem violaceum, quo miliones hominum penitus adlecti erant, usque ad finem servavit atque fortasse oblita non est, tot inter viros, quibuscum vitam degerat, Richardum Burton, cui bis nupserat. Nam «Richardus me ultra caelestem arcum exspectat», nuper fassa est, ut refert Gloria Satta (in hodiernis actis diurnis q. i. 'Il Messaggero', p. 25). «Postrema, vera, praeclara scaenica artifex Acrifoliensis», scribit Paulus Mereghetti de Elisabetha Taylor:

<http://tinyurl.com/63xxl6o>

quae «mulier formosissima, naso scito et magnitudine idonea» erat(ut Eduardi Casey verba iterem, quae is die 12 Febr. in epistula 'De casu praesidis Aegypti' ad Gregem Latine Loquentium missa scripsit), cuique mulieri nihil tam carum fuit - refert alius diurnarius in pag. 59 ipsorum diurnorum - quam vox, quae est «amare». Quo forsitan ea partim liberetur ab erroribus, in quos, veluti unicuique accidit homini, etiam Elisabetha illa inciderit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi