Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Gotovina ad custodiam condemnatus

Gotovina ad custodiam condemnatus

Ante Gotovina, pristinus praefectus Croaticus, scelerum bello civili commissorum a iudicio Nationum Unitarum Hagensi ad custodiam XXIV annorum condemnatus est. Praeter Gotovinam, qui mense Decembri anno MMV comprehensus erat, etiam Mladen Markac et Ivan Cernak, praefecti Croatici, accusati sunt. Quorum alter custodiam condemnatus , alter (scil. Cermak) liberatus est. Gotovina ipse nocens habetur, quia humanitate omissa ius belli neglexerit, homines occiderit aut abduxerit, oppida diripuerit aut deleverit, facinora inhumana et crudelia fecerit. Tamen se ipse dixit esse innocentem.

Item Gotovina et Markac „actionis sceleratae“ condemnati sunt; cuius actionis erat propositum, ut omnes Serbi e regione Krajina expellerentur. Nihilo minus iudex, cum sententiam diceret, Franjum Tudjman, praesidem Croatiae defunctum, auctorem horum scelerum appellavit.Sed patroni reorum nuntiaverunt se huic iudicio intercessuros, quia iudices omnia argumenta sua neglexissent: quaecumque Gotovina fecisset, cum legibus militaribus congruere.

Gotovina, cum regionem Krajinam Serbis expulsis recuperasset, summus praefectus factus est. In eo bello plus DC cives Serbici occisi sunt, plus CL milia vi sunt expulsi. Mense Iulio anno MMI Gotovina fugae se mandavit. Ea causa diu prohibebat, ne de Croatia Unioni Europaeae asciscenda ageretur.

Tamen etiamnunc multi sunt, qui censeant ad Krajinam „liberandam“ omnem vim adhibitam iustam ac legitimam fuisse. Recuperatio Krajinae pro liberatione nationali habetur.

Zagrabiae, in platea „Ban Jelacic“, per magnum quadrum televisificum multitudo sententiam iudicum percipere potuit. Sententia dicta turba fremuit; nonnullis lacrimae obortae sunt, in iis multi veterani eius belli. Et ecclesia catholica et prima ministra Jadranka Kosor poposcerant, ut praefecti liberarentur. Praeter ceteros Gotovina in Croatia heros nationalis habetur, quod integritatem rei publicae servaverit.

Iam pridie mille fere veterani illius belli pro praefectis reclamaverant : taciti, vestitu pristino militari induti per mediam Zagrabiam ierunt. Deinde in aede cathedrali res divina habebatur. Iam antea episcopi catholici gregem suum hortati erant, ut pro praefectis precarentur.

Etiamnunc, anno XVI. post bellum finitum, centenae civium caedes nondum sunt vindicatae.

Scripsit Volfgangus Austriacus