Annus
2 0 1 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Vilhelmus et Catharina

Vilhelmus et Catharina

Permulti Vilhelmi et Catherinae nuptias sive ex Londinensibus viis sive televisifice attente visu secuti sunt. Plerique Britanni gaudent quod sub sponsorum imagine sperent vitae communis promissionem posse validam esse in reliquam coniugum vitam.

Communibus civibus possit quoque esse opportune parumper meditari de domibus Europae regiis, quas aliqui saepe vituperant quod non sint nisi  praeteriti temporis larva;  attamen reges vel reginae suis nationibus sunt signa viventia unitatis atque historiae patriae; nationes vero quae tantum vexillum linteum habent, carent illo vexillo incarnato in regis vel reginae personam, quam rebus sive prosperis sive adversis concives circumstare possint; ex eo patet regem et reginam muneribus publicis integerrime fungi debere ut digne suis concivibus inserviant.

Scripsit Paulus Kangiser