| De  Aegyptiorum suffragiis
  De  Aegyptiorum suffragiis
Ut instrumentis  Aegyptiorum communicationis nuntiatum est,  a tabellarum computatione, cum oporteat eligere alterutrum inter duos petitores, constat  in novo  suffragio  decretorio Mohametum Mursi,   candidatum partium quae nominantur Fratres Mahometani,  de principatu decertaturum esse  cum Amheto  Shafiq, iam  praefecto aëronauticae, administro parumper veteris regiminis,  partium quae  praesidenti rei publicae Aegypti,  deiecto dignitate, Hosni Mubarak,  sed etiam regimini militum quod nunc dominatur, favent .  Quamquam non omnia suffragia habita diebus XXIII et  XXIV mensis Maii, plane  numerata sunt , iam exstat  Fratres Mahometanos  parvo numero  praesidentis Moubarak factionem superavisse.  Nova comitia habebuntur  diebus XVI et XVII mensis Iunii. Uter civibus minorum partium  iisque  qui  nullum suffragium tulerunt persuadebit? Nam frequentia suffragiorum  ad dimidiam civium partem pertinuit. Ut putant politicorum negotiorum periti, res novae sed incertae cum  vetere dominatu contendent; laici cum Islamicis, civiles cum militibus, cum eorum mores et regimina  contrarii  inter se sint . Quamvis  praeses Mubarak a populi seditione exactus sit,  veteris rectoris dominatus populi suffragiis redire possit. Seditio Fori Tahrir iam longinqua  videtur. Periculum est  ne bellum civile acrius quam anni acti exoriatur.  Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |