Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De bello civili,

De bello civili, aut potius de bello pecuario

Bellum exortum est inter pastorem et praefectum urbis in quadam Apuliae urbe

Risus abundet in omnium lectorum oribus! Ad novam vitam redeant rerum scriptores, quos obsecro, Caesarem praesertim, ut eorum divino afflatuu concitatus pecuarium bellum enarrare possim.

Pastor quidam per multos annos consueverat iter facere illac ubi, annis praetereuntibus, aedificatum est; qui callis fuit, urbis via nunc est, sed pastor et oves idem iter continenter fecerunt. Incolae, qui in viis, de qua supra diximus, domicilium habent de gregis transitu apud urbis praefectum questi sunt: oves iter facientes vias nigris male olentibus sphaerulis operire, hoc urbis decoro et civium valetudini, praesertim puerorum, nocumento esse. Urbis praefectus ergo, cuius proprium est civium valetudini consulere ed urbis decorum servare, sanxit ut pastor cum grege iter mutaret. Pastore autem urbis praefecti sanctioni obstante (“multis annis praeteritis idem iter feci; quid faciam nescio. Oves in saepto relinquam? Minime!”), iudices statuerunt ut pastor iter mutaret aut, si idem iter facere vellet, secum instrumenta ferret, quibus ovium escrementa tolleret et octavo quoque die solum purgaret, nisi forte vellet …ovibus subligaria aptare (!!!). Res finem adhuc non habet. Pastori in animo est iudices superiores adire.

Cachinnent lectores! Oves per viam transeuntes subligaribus praeditas mente sibi fingant!

Scripsit Domenicus Caveosanus