Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Discipula in schola modo natae mammam praebet

Discipula in schola modo natae mammam praebet

Animos movet res quae in quadam Campaniae urbe evenit

Discipula quaedam, tredecim annos nata, schola aberat, cum eius esset illuc ire. Rectrix, cum conata esset hanc discipulam ad scholam recipere, investigatione facta, eam invenit duobus mensibus ante peperisse atque modo natae providere. De hac re edoctus, iudex qui minoribus aetate incumbit, cum nullus propinquus maior aetate esset qui natae providere posset (pater septendecim annos natus est!), sententiam fecit: mater ad scholam eat, secum natam ferat ut possit ei mammam praebere. Quamobrem schola eadem facta est ac … modo natorum ludus: nam tertia quaque hora parva mater condiscipulos deserit ad filiolae providendum.

Dum mater discipula magistros audit, numquam nata sola deseritur, certatim enim et laeto animo qui in schola operam dant natam in sinu tenent. Sine dubio res in longum non differetur.

Scripsit Domenicus Caveosanus