Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Europa orientalis frigore vexaturIn tota Europa orientali hoc tempore homines frigore insolito vexantur.

Europa orientalis frigore vexatur

In tota Europa orientali hoc tempore homines frigore insolito vexantur. Non solum in Russia atque in Ucraina CC fere homines adhuc frigore perierunt, quin etiam in Italia sunt, qui hac tempestate gelidissima interierint.

Moscoviani interdiu frigore XX graduum dolebant; frigore plus XXX graduum in Ucraina XXVIII homines heri tantum periere: quorum plurimi tecto carebant. LXIV cadavera adhuc in viis inventa esse dicuntur. Omnino in Ucraina plus C homines frigore mortuos esse ferunt; plus MCC membris frigore perustis in valetudinaria deducti sunt.

Meteorologi timent, ne frigus ingravescat ingenti aeris frigidissimi copia ex Sibiria orta usque ad Oceanum Atlanticum profluente.

In Sibiria scilicet loca multo frigidiora inveniuntur: in urbe Iakutsk interdiu frigus XXXI graduum mensi sunt, quod quidem in ea regione plerumque fieri solet. Oimiaci, in oppido Iacutiano, fuit frigus LI graduum; quod ibi minime est insolitum: anno MCMXXXIII thermometrum LXVIII gradus frigoris indicavit.

Scripsit Volfgangus Austriacus