Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De regione Cyrenaica

De regione Cyrenaica

Anno 2011 multi, cum libertatem incolae postularent, celeriter putarunt in Africa Septentrionali Ver Arabicum adesse; sed aliquot nationes in perturbationibus adhuc versantur, vel in Libya ubi postquam Mahummad Gaddahfi deiecerunt, disputatur utrum natio sit adunanda an res publica foederata creanda. Ex Libyae tribus regionibus, duae sunt prosperiores: et Tripolitana et Cyrenaica. In hac regione, quae petroliferis puteis abundat, emerserunt duces qui unitatem Libycam adversantur et, loco gubernationis centralis, systema politicum foederale postulant, quo maiore autonomia fruantur.

Consilium Nationale quod est indolis transitoriae, et nunc rempublicam vix tenet, etiam armis si opus esset illis autonomistis minatur; inde bellum instat civile nam incolae arma deponere ubique negant. Tribus enim, quae antequam Gaddahfi rem publicam teneret, olim viguerant, nunc paulatim reintegrantur. Haec omnia obstant quominus Libyae socii et petrolei emptores perspiciant collocutorem certum quocum de negotiis tractetur; inde magna erit incertitudo si in Africa Septrentrionali aliae nationes autonomiam postulaverint.

Scripsit Paulus Kangiser