Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Res prosperae denuo in Europa?

Res prosperae denuo in Europa?

Etsi pericula timoresque  adhuc Europaeos afficiant, tamen in extremo cuniculo lucescit; euro enim superstes fore putatur et nationes quae nuper prope decoctionem versabantur, nunc videntur convalescere:  Graecia, Hibernia, Italia, Lusitania, Hispania. Germania vero sese roborat et ultra Europam Status Uniti numeros meliores quam antea in mercando computat; Iaponia quoque quamquam terrae motu est vulnerata paulatim redintegratur.

In Europa harum rerum in Mario Draghi causa a plerisque ponitur; is enim Argentariae Centralis Europaeae praesidiatum gerit et euronum mille miliones per licitationes in mercatum nummarium apportavit; inde mercatores atque collocatores mediocri optimismo fruuntur, debitique tamen fiscalis chirographa Graeca, Lusitana, Hibernaque nondum audent accipere. Francogallia autem et Italia versuras agunt ut pecuniam maiore fenere debitam in ratas (Anglice: rates) minores vertant. Itaque res oeconomicae adversae videntur retentae, neque tamen superatae. Omnimodis inpraesentiarum putatur exitium argentarium in infirmioribus nationibus non esse venturum, atque Euronationibus esse Eurofiduciam ubique colendam.

Scripsit Paulus Kangiser