Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Politici Europaei:

Politici Europaei: Nicolaus Sarkozy

Apollinis Oraculum praedictionem de hodierna Francogallia si rogaremus, Nicolaum Sarkozy die 6 mensis Maii in comitiis victum iri fortasse respondisset.  Nemo enim ex percontationibus eum victurum putat; quae percontationes viariae vel telephonice actae (neque vero inquisitiones,  quae modo scientifico sunt securiores) Franciscum Hollande in suffragatione decretoria ad quincennium rempublicam adipiscendam die 6 mensis Maii victorem ostendunt.

Praeses Sarkozy, ex Hungaricis et Iudaeis atavis ad fidem catholicam conversis, anno 1955 natus est;  eo quadrimo,  pater Paulus (Hungarice Pál) Sarkozy a Nagy-Bocsa familiam reliquit neque postea filiis opem attulit;  mater igitur quae legibus in universitate operam dederat, titulum tandem obtinuit et advocata laborem exercuit ut victum suis daret.  Iuvenis Nicolaus matris professionem secutus in advocatis numeratus est;  etiam in Parisiensi Scientiarum Politicarum Intituto discipulus fuit, sed titulum sive diploma obtinere non potuit proptera quod (quid crederet!) Anglice non satis nesciret (Francorum lingua in Francia non satis est).  In Unione pro Momento Populari (UMP) iampridem militat, cui ab anno 2004 ad 2007 praefuit;  ab eodem anno reipublicae Francogallicae praesidiatu fungitur.  Postquam a prima uxore divortio se liberavit, tunc  Carolam (Italice Carla) Bruni uxorem duxit filiolamque  Iuliam ex ea habuit.

Multis et gravibus rebus in Europa actis ab oeconomicis difficultatibus,  nationum sedecim his novissimis temporibus gubernatores sive praesides suffragiis de sede gubernamentali ceciderunt,  atque ergo idem periculum Praesidi Francogallico instat. Attamen, in Europa regimina politica, quae multa beneficia in populum pecunia deficienti constituerunt, plerumque mutata sunt in ea, quae tanta adferunt beneficia quanta ab opibus solvere possint, ne arcae fiscales exhauriantur neve rem oeconomicam laedant.  Inde populus ob beneficia imminuta et regimini politico adversatur et palam turmatimque conclamat velut in Graecia atque in ipsa Francogallia vidimus.

Nunc vero in Francogallia haec discrimen in comitiis subiacet: utrum parsimonia futurus Praeses uti debeat annon.  Potest fieri ut Nicolaus Sarkozy parsimoniosior Francisco Hollande in re publica gubernanda eveniat. Suffragiorum autem  ratio huic, sinistrano, non illi, dexterano,  in praesentiarum favet, quapropter, nisi Marinae Le Pen, valde dexteranae, sectatores Nicolaum Sarkozy foveant, videbimus decimum septimum Praesidem in Europa decidere.

Scripsit Paulus Kangiser