Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De certamine pedifollico Europaeo III

De certamine pedifollico Europaeo III

(post finem quattuor manipulorum certaminum)

Post sedecim ludos nemo de sedecim gregibus in proximo orbe fuit. Sed in proximis octo ludis octo optimi Europaei surgent.

Initio greges de manipulo A luserunt. Vere Russia procedere certa fuit. Graecia autem pugnavit et Karaguonis feriit. Russia, quamquam condiciones multas habuit, nullum punctum obtinuit. Tunc in tabula Russia et Graecia aequae erant. Modo comparatione directa Graecia antefit. Graecia vincente Polonia contra Cechiam infausto exitu lusit, quae Graeciam vicerat. Ea re Cechia et Grechia inopinate in orbe proximo sunt.

Die Solis manipulo B vicissim fuit. Batavia spem demptam etiam contra Lusitania 1 ad 2 amisit. Optimus lusor Ronaldo, qui ambos punctos obtinuit. Etiam Germania contra accolam Daniam 2 ad 1 vicit. Eventus: Prima Germania in proximo orbe contra Graechiam ludet et Lusitania Cechiam accipiet.

Manipulus C die Lunae lusit. Italia contra Hiberniam sine quaestione vicit. Cassano et Balotelli pro Italia ferierunt. In secundo ludo Hispania contra Croatiam pugnavit. Hispania plurimas condiciones tenuit, sed Croatia se opposuit et demum in duodenonagesimus minuta Navas feriit. Ex manipulo C Hispania et Italia in proximo orbe sunt.

Die Martis manipulus D iniit. Anglia cum Rooney contra Ucrainam vicit. Quamquam Rooney diu clausus fuit, bene lusit. In altero ludo Francogallia contra Suetiam amisit. Quamquam Suetia proximo orbe attingere non potuit, bis feriit. Tamen Francogallia procedet. Eventus: Prima Italia in proximo orbe contra Angliam ludet et Hispania Francogalliam accipiet.

Scripsit Janus Rex