Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Nuntio vobis gaudium magnum.

Nuntio vobis gaudium magnum...in urbe Vindobona

Res novae hac in urbe nuntiantur. Constat Totius Orbis Amatoriam Scholam Vindoboniensem, cuiusdam Suetiae mulieris Ylvae Mariae Thompson impulsu, ibi iam conditam esse; eruditione exacta (in verbis atque usu praesertim posita), hac arte amatoria (resurrexitne Ovidius?) admodum periti evadunt qui, MDC euro praetium pro eruditione cum persolvissent, in eam scholam se ascripserunt. Singulares discipuli discipulaeque testimonium scriptum excipiunt, quod probationem confirmat. Ut solet in omni re fieri, sunt qui probant, qui improbant, inter quos Asexuati Internet Decoris Societas.

In extrema eiusdem urbis parte, amplissima Europae domus amatoria aedificabitur, quo maiores aetate Vindobonenses tantum adire poterunt, ne Vindobona, quae musicis clarissimis cara fuit (inter quos Vivaldi, Mozart, Haydn, Beethoven, Schubert, Brahms, Liszt, Mahler), ex variis totius orbis partibus permultis advenientibus re nova allectis, “Pornovindobona” fiat atque appelletur. Anno MMXIV singularis domus aperietur, CXX circiter “bonae voluntatis” atque peritissimae foeminae antiquissimo omnium munere fungentur.

Maledicentissimi nonnulli, de quibus tacere oportet, adfirmant etiam peritissimis sexi rectoribus opus fore; cum absint Ovidius, de quo supra diximus, Catullus, qui suae Lesbiae varia carmina dicavit (inter quae “Da mihi basia”, “Odi et amo”, etsi de eadem “… in quadriviis et angiportis glubit magnanimos Remi nepotes”), Dominicum Strauss Kahn (rerum pecuniarum peritorum legatum in imagine effictum), Silvium Berlusconium (gubernatorum legatum) et Petraeum (summorum ducum legatum) hoc singulari munere functuros esse.

Non solum humili militi laxamento opus est! Verumne?

Scripsit Dominicus Caveosanus