Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Crucifixistis filium meum velut Christum!

Crucifixistis filium meum velut Christum!

Animos movit in Italia cuiusdam adulescentis mors voluntaria: se suspendit. Imagines et verba in interretibus editae sunt, quibus irridebatur moribus non omnino virilibus. Idem videtur in interretia imagines suas edidisse, quibus aliquid per ludum de se ipso dicebat; hoc modo fortasse fragilitatem suam celare volebat. Sed ludus aliquando in horrendum facinus mutat. Quod evenit.

Hoc tempore sumus, quo vita ipsa minoris est quam vita quae in interretibus agitur. Quod in interretibus editur (verba et imagines) superat quod extra retia est. Retia impunitatem et libertatem maximam illis concedunt qui , cum falsis nominibus se occultent, alios deridere velint. Minime istorum interest quid haec verba et imagines efficere possint. Si SMS non communicas, si in interretibus abes, tu non vivis, non exstas! Incertum est condiscipuli, nominibus in interretibus abditis, aliquo modo “amicum” ad mortem impulisse an non. Re vera in schola maxime refert docentes discipulos maxima cum cura, intentis oculis contemplari, ut idoneis sermonibus animos fragiles confirment et arrogantes coerceant. Nova instrumenta (cellulae telephoniae, Facebook …), quae humanum ingenium creavit, instrumentum mortis non sint!

Illius adulescentis mater, ad falsos filii amicos conversa, haec tristia verba clamavit “Crucifixistis filium meum velut Christum!”

Scripsit Dominicus Caveosanus