Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Civitates Unitae,

Civitates Unitae, ubi pyroboli veneunt tam copiose quam “hamburger”

Caedes caedem renovat. Quare iterantur? Quare animos ad breve tempus movent sed paulo post animi rursus componentur? Quare mortui vivos non interrogant? An potius vivi paulatim audiendi sensum amittunt? Arma vestium ornamenta videntur esse, ornamenta necessaria. Ante omnium oculos “western” personae sunt, quae tam multas pelliculas implent. Tempus praeterit, novae res mundum mutant, sed consuetudo secum arma ferendi in Civitatibus Unitis non mutat.

Historia docet. Ex Europa post Columbi itinera adversus Mundum Novum Anglici migraverunt, qui nova praecepta religiosa probaverant, praecepta severa (“oculus pro oculo, dens pro dente”), in quibus aliquid violentiae insitum erat. Huc accedit quod migrantes arma utilissima putaverunt ad se defendendos in terra nova, periculis plena et contra populos ibi viventes, qui privabantur et rebus et libertate. Altera manu Biblia, altera pyrobolum migrantes agitabant. Necare, aut necari, naturae conveniens eis visum est, quasi in “DNA” semen violentiae incisum esset. Facultas arma secum ferendi etiam in Civitatum Unitarum Constitutione inscripta est, eo consilio ut cives semper parati essent ad libertatem defendendam contra Anglicos, qui in eis terris colonias constituerant.

Opificia armifera, ergo, magis magisque arma ad abundantiam civibus semper praebuerunt, et ea quae in bello adhibentur, magnas pecunias possessoribus afferentes. Isti (“lobby” Anglice) legislatoribus instant qui, nova caede moti, de armis coërcendis legem ferre conantur. Dubium est quin Obama eis feliciter obstare possit. Pecunia pluris potest quam caedes et lacrimae.

Scripsit Dominicus Caveosanus