Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Israeles perseverant in coloniis deducendis

Israëles perseverant in coloniis deducendis

Suffragiis instantibus omni vituperatione externa neglecta Israëles nihilo minus in coloniis deducendis perseverant. Qui in suburbio Gilo (cuius imago iuxta conspicitur) CMXL sedes aedificaturi esse dicuntur. Gilum suburbium, cum sit pars Cisiordaniae occupatae, Israëles ut partem capitis sibi vindicant.

His septimanis Israëles multa eius modi consilia ceperunt. Quod non est mirum, cum Palaestina in Nationes Unitas cooptata similia iam praenuntiaverint.

Avigdor Lieberman, qui nuper munere ministri rerum externarum se abdicaverat, „lis nobis est“, inquit, „cum toto orbe terrarum, in qua agitur de novis coloniis deducendis. Ideo regimine forti opus erit, quod civitatibus externis se urgentibus resistere possit.“ praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa Israëles cum eo non iam civitatibus externis se urgentibus resistere possit.“ praeterea Mahumetum Abbas, praesidem Palaestinensium, omnia ad pacem faciendam proposita adhuc reiecisse; qua de causa Israëles cum eo non iam agere posse.

Societas pacifica Israëliana „Peace Now“ (Pax confestim) ea consilia vehementer vituperavit, quod ita prohiberetur, ne duae in hac regione res publicae fierent.

Scripsit Volfgangus Austriacus