Annus
2 0 1 2

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Valetudo Hugonis Chavez ingravescit

Valetudo Hugonis Chavez ingravescit

Incertum est, an Hugo Chavez, qui propter tumorem malignum denuo erat secatus, iterum munus praesidis initurus sit. Nam valetudo eius, qui in certamine suffragatorio declaraverit se plane esse refectum, denuo ingravuit. Ob viam spiritus inflammatam rem esse summo in discrimine Nicolaus Madurus, praeses vicarius Venetiolanus, qui hoc tempore Havannae versatur, nuntiavit.

Se die dominica cum praeside esse collocutum; quem se plane hortatum esse, ut populum de sua valetudine certiorem faceret. Quae cum esset etiamnunc in ambiguo, robur tamen eius et animi et corporis tantum esse, ut hoc discrimen posset superari.

Si Chavez, qui mense Octobri iterum praeses creatus erat, IV.Id.Ian. alterum praesidiatum inire non poterit, denuo suffragia fieri necesse erit. Chavez, antequam in Cubam profectus est, Madurum successorem delegerat, cui partem potestatis suae iam nunc concessit. Ita labores minui, quos ferret in munere fungendo.

Sed adversarii praesidis sperant eo facilius fore, ut victores e suffragiis exeant, si Madurus praesidiatum petat.

Scripsit Volfgangus Austriacus