Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cives Austriaci officio militari suffragantur

Cives Austriaci officio militari suffragantur

Rarissime quidem fit, ut populus Austriacus sententiam rogetur. Quamobrem non est mirum, quod dimidia fere pars civitatis interrogata, officiumne militare retineretur an exercitus voluntarius institueretur, sententiam dixit. Discordia inter eas partes orta, quae summam in re publica potestatem obtinent, quomodo securitas civitatis quam optime praestaretur, nunc populus iudicavit : sexaginta centesimae ad officium militare retinendum sententiam tulerunt.

Sed in tanta disputatione nemo fere fuit, qui statum exercitus vere tristissimum praeteriret. Ergo etiam ii, qui officio militari favent, haud ignorant permulta esse mutanda, ut exercitus foederalis etiam in futuro munere suo fungi possit. Praeterea multi fuerunt, qui censerent officium militare ideo esse retinendum, ut “officium civile” porro praestaretur. Quod officium ii praestare debent, qui nescioqua de causa militiam recusant. His iuvenibus, cum officium praestent in senibus vel aegrotis curandis, eae societates, quibus salus communis commissa est, carere non iam possunt. Itaque socialistae, qui exercitui voluntario favebant, « officium sociale voluntarium » cogitabant, cui interesse et feminis liceret.

Scripsit Volfgangus Austriacus