Annus
2 0 1 3

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Accurre Petroni,

Accurre Petroni, arbiter elegantiarum!

In urbe Venetia charta hygienica effigiata detecta est!

Habemus ….(Papam iam habemus!) …chartam hygienicam singulari effigie pictam! Ephemeris quaedam Venetus (“Il Gazzettino”) nuntium edidit, de quo plurimi lectores cachinnaverunt.

Non est dubium quin summa cum difficultate haec scribere ego quoque pergam, propterea quod cachinnare (onomatopeia videtur esse hoc verbum et ad rem maxime pertinere) simulque scribere admodum difficile est.

Aures et oculos praebete, internautae! Maxima attentione nunc opus est! Navis oneraria quaedam ad Venetiae portum appulit, in qua (praefectus adfirmavit) merces pauli praetii continebantur. Portus vigiliae, timentes ne quid furtivum aut contra legem abditum esset (arma et cetera) “container” inspexerunt et … mirum! chartae higienicae voluminibus id plenum invenerunt. Attoniti autem et obstupentibus oculis animadverterunt volumina non omnino alba esse: Berlusconii effigie contra “ornata” esse. De qua re Portus Praefectus Legum Tutores docuit ex iisque quaesivit quid sibi esset faciendum. Ei responsum est ut eo quo tendebat navem dimitteret, nisi in iudicium a Berlusconio aliquis vocaretur. Quod non factum est, cum alia et admodum gravia iudicia (Ruby, Mediaset, senatorum corruptio ….) et carceris pavor Berlusconii mentem agitent. Cachinnent internautae omnes et … si eis opus sit, singulari charta utantur!

Scripsit Dominicus Caveosanus